monumenta.ch > Cassiodorus > sectio 92

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Cassiodorus, Institutiones, 2, 2, 92
Fortunatianum vero doctorem novellum, qui tribus voluminibus de hac re subtiliter minuteque tractavit, in pugillari codice apte forsitan congruenterque redegimus, ut et fastidium lectori tollat, et quae sunt necessaria competenter insinuet. Hunc legat qui brevitatis amator est, nam cum opus suum in multos libros non tetenderit, plurima tamen acutissima ratiocinatione disseruit.