monumenta.ch > Cassiodorus > sectio 91

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Cassiodorus, Institutiones, 2, 2, 91
Quintilianus etiam doctor egregius, qui post fluvios Tullianos singulariter valuit implere quae docuit, virum bonum dicendi peritum a prima aetate suscipiens, per cunctas artes ac disciplinas nobilium litterarum erudiendum esse monstravit. Libros autem duos Ciceronis de Arte rhetorica, et Quintiliani duodecim Institutionum iudicavimus esse iungendos, ut nec codicis excresceret magnitudo, et utrique dum necessarii fuerint, parati semper occurrant.