monumenta.ch > Cassiodorus > sectio 36

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Cassiodorus, Institutiones, 2, 2, 36
Civiles quaestiones sunt, secundum Fortunatianum artigraphum novellum, quae in communem animi conceptionem possunt cadere, id est, qua unusquisque potest intelligere, cum de aequo quaeritur et bono. Dividuntur in causam et quaestionem. Causa est res quae habet in se controversiam in dicendo positam, personarum certarum interpositione; quaestio autem est res quae habet in se controversiam in dicendo positam sine certarum personarum interpositione . DE PARTIBUS RHETORICAE. Partes rhetoricae sunt quinque.