monumenta.ch > Hieronymus > bsbClm6224.275 > sectio 11 > sectio 34

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Cassiodorus, Institutiones, 2, 2, 34
Rhetorica dicitur a copia deductae locutionis influere. Ars autem rhetorica est, sicut magistri tradunt saecularium litterarum, bene dicendi scientia in civilibus quaestionibus. Orator igitur est vir bonus, dicendi peritus, ut dictum est in civilibus quaestionibus. Oratoris autem officium est apposite dicere ad persuadendum.