monumenta.ch > Cassiodorus > sectio 27

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Cassiodorus, Institutiones, 2, 2, 27
In adversos plus valet invidia quam convicium, quia invidia adversarios, convicium nos invisos facit. Nam sunt quaedam quae si ab imprudentibus excidant, stulta sunt; cum simulamus, venusta creduntur. Bonus altercator vitio iracundiae careat; nullus enim rationi magis obstat affectus, et fert extra causam plerumque, et deformia convicia facere ac mereri cogit, et nonnunquam in ipsos iudices incitatur; quoniam sententiae, verba, figurae, coloresque sunt occultiores quaestiones ingenio, cura, exercitatione.