monumenta.ch > Cassiodorus > sectio 17

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Cassiodorus, Institutiones, 2, 2, 17
Sed indignatio, miseratio, invidia, convicium, excusatio, conciliatio, maledictorum refutatio, et similia: omnis amplificatio, minutio, omnis affectus, genus de luxuria, de avaritia, religione, officiis cum suis argumentis subiecta similium rerum, quia cohaerent, egredi non videntur. Areopagitae damnaverunt puerum, cornicum oculos eruentem; qui putantur nihil aliud iudicasse, quam id signum esse perniciosissimae mentis, multisque malo futurae si adolevisset.