monumenta.ch > Cassiodorus > sectio 37 > sectio 113 > sectio 14

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Cassiodorus, Institutiones, 2, 2, 14
Notandum ut quoties exitus rei satis ostendit priora, debemus hoc esse contenti, quo reliqua intelliguntur; satius est narrationi aliquot superesse quam deesse; nam supervacua cum taedio dicuntur, necessaria cum periculo subtrahuntur. Quae probatione tractaturi sumus, personam, causam, locum, tempus, instrumentum, occasionem narratione delibabimus. Multae saepe in una causa sunt narrationes. Non semper eo ordine narrandum, quo res gesta est. Ἐπιδιήγησις fit ad augmentum vel invidiae, vel miserationis, vel in adversis.