monumenta.ch > Gregorius Magnus > 37 > sectio 41

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Cassiodorus, Institutiones, 2, 1, 41
Tertiae coniugationis productae verba, quae indicativo modo, tempore praesenti, persona prima in o littera terminantur, formas habent quinque. Quaecunque autem verba cuiuscunque coniugationis indicativo modo, tempore praesenti, persona prima, vel nulla praecedente vocali, vel qualibet alia praecedente in o littera terminantur, eorum declinatio hoc numero formarum continetur. De quibus singulis dicam.