monumenta.ch > Cassiodorus > sectio 1

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Cassiodorus, Institutiones, 2, 1, 1
Grammatica a litteris nomen accepit, sicut vocabuli ipsius derivatus sonus ostendit; quas primus omnium Cadmus sexdecim tantum legitur invenisse, easque Graecis studiosissimis tradens, reliquas ipsi vivacitate animi suppleverunt. De quarum formulis atque virtutibus, Helenus atque Priscianus subtiliter Attico sermone locuti sunt.