monumenta.ch > Cassiodorus > sectio 3

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Cassiodorus, Institutiones, 2, A, 3
Sic arithmetica disciplina dotata est, quando rerum opifex Deus dispositiones suas sub numeri, ponderis et mensurae quantitate, constituit; sicut ait Salomon: Omnia in numero, mensura et pondere fecisti . Creatura siquidem Dei sic numero facta cognoscitur, quando ipse in Evangelio ait: Vestri autem et capilli capitis omnes numerati sunt . Sic creatura Dei constituta est in mensura, sicut ipse in Evangelio testatur: Quis autem vestrum cogitans potest adiicere ad staturam suam cubitum unum ? Item Isaias propheta dicit: Qui coelum metitur palmo, et terram tenet clausa manu . Rursus creatura Dei probatur facta sub pondere; sicut ait in Proverbiis Salomon: Et librabat fontes aquarum, et paulo post: Quando appendebat fundamenta terrae, cum eo eram . Quapropter, opere Dei singularizato, magnificae res necessaria definitione conclusae sunt; ut sicut eum omnia condidisse credimus, ita et quemadmodum facta sunt aliquatenus disceremus.