monumenta.ch > Hieronymus > bsbClm6224.261 > sectio 2

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Cassiodorus, Institutiones, 2, A, 2
Sciendum est plane quoniam frequenter quidquid continuum atque perpetuum Scriptura sancta vult intelligi, sub isto numero comprehendit; sicut dicit David: Septies in die laudem dixi tibi ; cum tamen alibi profiteatur: Benedicam Dominum in omni tempore, semper laus eius in ore meo . Et Salomon: Sapientia aedificavit sibi domum, excidit columnas septem . In Exodo quoque dixit Dominus ad Moysen: Facies lucernas septem, et pones eas super candelabrum, ut luceant ex adverso . Quem numerum Apocalypsis in diversis rebus omnino commemorat ; qui tamen calculus ad illud nos aeternum tempus trahit, quod non potest habere defectum. Merito ergo ibi semper commemoratur, ubi perpetuum tempus ostenditur.