monumenta.ch > Hieronymus > tblHarleyMS1775.19v > sectio 11

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Cassiodorus, Institutiones, 1, 32, 11
Oremus ergo, fratres charissimi, quatenus qui humano generi tam magna largitus est, ut ovem perditam reportare suis humeris dignaretur, et per incorporationis beneficium rumperet vincula peccatorum, ut ignaris atque alienatis fidei arcana patefaceret, baptisma donaret, martyrium concederet, eleemosynas fieri suaderet, sancta quoque nos orationis institutione purgaret, remittere nos fratribus peccata praeciperet, ut ipse quoque similiter debita nostra laxaret, ut converteremus errantes, quatenus erroris nostri ligamina solverentur; ut poenitentiam summo studio quaereremus, ut haberemus abundantiam charitatis erga Deum et proximum nostrum. Super his etiam communicationem corporis et sanguinis sui clementissimus Redemptor indulsit; quatenus pietas Creatoris hinc maxime possit intelligi, cum nos tantis beneficiis (si tamen eum puro corde quaeramus) fecisset absolvi. Addat ipse quoque nunc cumulum muneribus suis, sensus nostros illuminet, corda nostra purificet, ut Scripturas sanctas mente purissima cognoscere mereamur, et mandata ipsius suffragante nobis eius gratia compleamus.