monumenta.ch > Hieronymus > bnf17226.38 > sectio 6

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Cassiodorus, Institutiones, 1, 32, 6
Scientes quia non solum in agone sanguinis, aut in virginitate carnis positae sunt coronae, sed et omnes qui (iuvante Deo) vitia sui corporis vincunt, recteque credunt, palmam sanctae remunerationis accipiunt. Sed ut facilius (sicut dictum est) mortiferas mundi delectationes, noxiaque blandimenta, Domino praestante, vincatis, et sitis huius saeculi (sicut de beatis legitur) transeuntes, ad illud semper primi psalmi festinate remedium salutare, ut legem Domini diebus noctibusque meditemini. Tunc non inveniet inimicus protervus locum, cum totum Christus occupaverit animum.