monumenta.ch > Cassiodorus > sectio 2

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Cassiodorus, Institutiones, 1, 32, 2
Ipsos autem rusticos qui ad vestrum monasterium pertinent, bonis moribus erudite, quos adiectarum pensionum pondere non gravetis; scriptum est enim: Iugum meum suave est, et onus meum leve . Illud vero quod familiare rusticis comprobatur, furta nesciant, lucos colere prorsus ignorent, vivant innoxio proposito et simplicitate felici.