monumenta.ch > Hieronymus > bsbClm6224.27 > sectio 1

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Cassiodorus, Institutiones, 1, 32, 1
Quapropter omnes, quos monasterii septa concludunt, tam Patrum regulas quam praeceptoris proprii iussa servate, et libenter quae vobis salubriter imperantur efficite: quia magnae remunerationis est praemium sine aliquo murmure praeceptis salutaribus obedire. Vos autem viros sanctissimos abbates Chalcedonium et Geruntium deprecor, ut sic cuncta disponatis, quatenus gregem vobis creditum (praestante Domino) ad beatitudinis dona perducere debeatis. Peregrinum igitur ante omnia suscipite, eleemosynam date, nudum vestite, esurienti panem frangite: quoniam iste vere dicendus est consolator, qui miseros consolatur.