monumenta.ch > Cassiodorus > sectio 10

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Cassiodorus, Institutiones, 1, 30, 10
Sed nec horarum modulos passi sumus vos ullatenus ignorare, qui ad magnas utilitates humani generis noscuntur inventi. Quapropter horologium vobis unum, quod solis claritas indicet, praeparasse cognoscor; alterum vero aquatile, quod die noctuque horarum iugiter indicat quantitatem: quia frequenter nonnullis diebus solis claritas abesse cognoscitur, miroque modo in terris aqua peragit, quod solis flammeus vigor desuper modulatus excurrit.