monumenta.ch > Cassiodorus > sectio 7

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Cassiodorus, Institutiones, 1, 29, 7
Nam si vos in monasterio Vivariensi (sicut credere dignum est), divina gratia suffragante, coenobiorum consuetudo competenter erudiat , et aliquid sublimius defaecatis animis optare contingat, habetis montis Castelli secreta suavia, ubi velut anachoritae (praestante Domino) feliciter esse possitis. Sunt enim remota et imitantia eremi loca, quando muris pristinis ambientibus probantur inclusa.