monumenta.ch > Cassiodorus > sectio 3

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Cassiodorus, Institutiones, 1, 29, 3
Balnea quoque congruenter aegris praeparata corporibus iussimus aedificari, ubi fontium perspicuitas decenter illabitur, quae et potui gratissima cognoscitur et lavacris. Ita fit ut monasterium vestrum potius quaeratur ab aliis, quam vos extranea loca iuste desiderare possitis. Verum haec, ut scitis, oblectamenta sunt praesentium rerum, non spes futura fidelium; istud transiturum, illud sine fine est mansurum.