monumenta.ch > Hieronymus > uwbM.p.th.q.1a.296 > sectio 13

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Cassiodorus, Institutiones, 1, 28, 13
Haec tamen cum peregrinis atque aegrotantibus praeparantur, fiunt coelestia, quamvis videantur esse terrena. Quale est enim languentes aut dulcibus pomis reficere, aut columbarum fetibus enutrire, aut piscibus alere, aut mellis suavitate mulcere? Nam cum vel aquam frigidam Dominus in nomine suo pauperibus praecipiat offerri , quanto gratius erit diversis egentibus escas suavissimas dare, pro quibus in iudicio fructum multiplicata possitis mercede percipere!