monumenta.ch > Cassiodorus > sectio 10

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Cassiodorus, Institutiones, 1, 28, 10
Quod si alicui fratrum (ut meminit Virgilius) Frigidus obstiterit circum praecordia sanguis, ut nec humanis nec divinis litteris perfecte possit erudiri, aliqua tamen scientiae mediocritate suffultus, eligat certe quod sequitur: Rura mihi, et rigui placeant in vallibus amnes. Quia nec ipsum est a monachis alienum hortos colere, agros exercere, et pomorum fecunditate gratulari; legitur enim in psalmo centesimo vigesimo septimo: Labores manuum tuarum, manducabis: beatus es, et bene tibi erit .