monumenta.ch > Hieronymus > csg68.273 > 15 > sectio 3

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Cassiodorus, Institutiones, 1, 28, 3
Sciamus tamen non in solis litteris positam esse prudentiam, sed perfectam sapientiam dare Deum unicuique prout vult. Nam si tantum in litteris esset scientia rerum bonarum, qui litteras nesciunt, utique rectam sapientiam non haberent. Sed cum multi agrammati ad verum intellectum perveniant, rectamque fidem percipiant coelitus aspiratam, dubium non est puris ac devotis sensibus Deum concedere, quod eis iudicat expedire.