monumenta.ch > Gregorius Magnus > 9 > sectio 1

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Cassiodorus, Institutiones, 1, 28, 1
Quod si quorumdam simplicitas fratrum non potuerit quae sunt in sequenti libro deflorata cognoscere, quia pene brevitas omnis obscura est, sufficiat eis summatim rerum divisiones, utilitates, virtutesque perpendere, ut ad cognoscendam legem divinam fervida mentis intentione rapiantur. Per diversos enim sanctissimos Patres invenient, unde desiderium suum plenissima possint ubertate satiare.