monumenta.ch > Hieronymus > bnf10439.22 v > sectio 6

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Cassiodorus, Institutiones, 1, 23, 6
Longum est de illo viro cuncta retexere, qui inter reliquas virtutes, hoc habuisse probatur eximium, ut cum se totum Deo tradidisset, non aspernaretur saecularium conversationibus interesse. Castus nimium, cum alienas quotidie videret uxores; mitis, cum furentium vesano turbine pulsaretur. Fundebat lacrymas motus compunctione, cum audiret garrula verba laetitiae; ieiunabat sine exprobratione prandentium. Adeo conviviis gratanter intererat, ut inter epulas corporales inquisitus, spiritales semper copias exhiberet. Quod si tamen aliquando comederet, parvo quidem cibo, sed tamen escis communibus utebatur. Unde summum genus aestimo patientiae, inter humanas esse delicias, et abstinentiae custodire mensuram. Sed ut bona mentis infucata laude referamus, erat totus catholicus, totus paternis regulis perseveranter adiunctus ; et quidquid possunt legentes per diversos quaerere, in illius scientia cognoscebatur posse fulgere.