monumenta.ch > Hieronymus > sectio 9 > sectio 3

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Cassiodorus, Institutiones, 1, 23, 3
Qui mecum dialecticam legit, et in exemplo gloriosi magisterii plurimos annos vitam suam (Domino praestante) transegit. Pudet me de consorte dicere quod in me nequeo reperire. Fuit enim in illo cum sapientia magna simplicitas, cum doctrina humilitas, cum facundia loquendi parcitas; ut in nullo se vel extremis famulis anteferret, cum dignus esset regum sine dubitatione colloquiis . Interveniat pro nobis, qui nobiscum orare consueverat, ut cuius hic sumus oratione suffulti, eius possimus nunc meritis adiuvari.