monumenta.ch > Cassiodorus > sectio 2

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Cassiodorus, Institutiones, 1, 22, 2
Huius autem ingenii vivacitatem si quis nosse desiderat, libros ipsius Confessionum legat: ubi refert omnes mathematicas disciplinas sine magistro se comprehendisse quas aliis sub doctis expositoribus vix datur attingere. Symbolum quoque nostrum, vadem fidei, testimonium recti cordis, promissionis insolubile sacramentum, frequenti expositione patefecit; ut profundius intelligentes illa quae credere nos profitemur, cautissime promissa servemus.