monumenta.ch > Cassiodorus > sectio 1

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Cassiodorus, Institutiones, 1, 18, 1
Testes sunt doctissimi viri diversa laude praecipui, quibus, velut stellis micantibus coelum, fulget Ecclesia; inter quos sanctus Hilarius Pictaviensis urbis episcopus, nimia profunditate subtilis, et cautissimus disputator incedit, altasque divinarum Scripturarum abyssos in medium reverenter adducens,facit (praestante Deo) illuminata mente conspici quae prius parabolis velabantur obscuris.