monumenta.ch > Cassiodorus > sectio 8

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Cassiodorus, Institutiones, 1, 17, 8
Modo enim doctissimi viri aut libros divina inspiratione conficiunt, aut invicem se epistolarum gratia consolantur, aut populos dulcissimo sermone deliniunt, aut cum haereticis vivacissima nimis altercatione confligunt; ita ut quidam eorum singulari certamine controversias subeant, et iudicibus mediis gloriosa disceptatione confligant . Sic cum pravus quisque destruitur (praestante Domino) fidelissimus inde solidatur. Tunc in illo choro sanctissimo atque facundissimo Patrum, tibi eum eligere poteris, cum quo suavissime colloquaris. Difficile quoque dictu est quam frequenti occasione reperta, Scripturas sanctas locis aptissimis potenter aperiant; ut subito transiens discas quod te negligenter praeteriisse cognoscis.