monumenta.ch > Cassiodorus > sectio 3

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Cassiodorus, Institutiones, 1, 17, 3
Post haec autem legenda est historia quae ab Eusebio quidem decem voluminibus Graeco sermone conscripta, a Rufino autem cum adiectione temporum quae secuta sunt, undecim libris monstratur explicita. Post historiam vero Eusebii apud Graecos Socrates, Sozomenus et Theodoretus sequentia conscripserunt, quos a viro disertissimo Epiphanio in uno corpore duodecim libris fecimus, Deo auxiliante, transferri: ne insultet se habere facunda Graecia necessarium, quod nobis iudicet esse subtractum.