monumenta.ch > Cassiodorus > sectio 15

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Cassiodorus, Institutiones, 1, 16, 15
Scripsit etiam quinque quaestiones de Novo Testamento ad Honoratum presbyterum, et octoginta tres alias mirifica deliberatione formatas. Si quis autem dicta sua diligenti cupit examinatione purgare, nec incauta temeritate delinquere, duos libros Retractationum sancti Augustini studiosa lectione percurrat: unde et se comat imitando, et agnoscat quantum sapientiae copiam beatissimo Patri indulgentia divina contulerit; ut quem nemo poterat fortasse reprehendere, ipse se videatur cautissima retractatione corrigere. Longum est illius viri singula quaeque memorare, dum de eius opusculis indicandis codex non parvus existat; qui quamlibet dicta ipsius breviter commemoret, tamen in numerosas progressus est paginas lectionum.