monumenta.ch > Cassiodorus > sectio 12

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Cassiodorus, Institutiones, 1, 16, 12
Qui voluminibus sancti Ambrosii sociatus est quos ad Gratianum principem destinavit. O inaestimabilis pietas virtusque Creatoris! aperti sunt coeli, sancta Trinitas cordibus fidelium patefacta resplenduit; et paganitas, quae honorem occupaverat alienum, a vero Domino confutata discessit!