monumenta.ch > Hieronymus > uwbM.p.th.q.1a.156 > sectio 11

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Cassiodorus, Institutiones, 1, 16, 11
Sancti quoque Ambrosii, quos de eadem re ad Gratianum principem multum claros et venusto sermone compositos designavit. Deinde sancti Augustini quindecim libri, quos idem de sancta Trinitate mirabili profunditate conscripsit, curiosa vobis intentione meditandi sunt. Si quis vero de Patre, et Filio, et Spiritu sancto, aliquid summatim praeoptat attingere, nec se mavult longa lectione fatigare, legat Niceti episcopi librum quem de fide conscripsit, et doctrinae coelestis claritate completus, in contemplationem divinam compendiosa brevitate perducetur.