monumenta.ch > Cassiodorus > sectio 7

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Cassiodorus, Institutiones, 1, 16, 7
Et sic nos praecipit vivere, ut piis angelis mereamur esse consortes, fiatque illud in nobis, quod nimis suave atque perpetuum est: Ut sit Deus omnia in omnibus ; deinde, ut eum videamus sicuti est ; et sic de gloriae ipsius copia compleamur, ut nulla ulterius indigentiae sterilitate fatigemur. Talibus ergo iussis quis parere non ambiat, nisi qui omnimodo in aeternum perire festinat?