monumenta.ch > Cassiodorus > sectio 5

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Cassiodorus, Institutiones, 1, 16, 5
Istas siquidem litteras non ratio humana reperit, sed hominibus sanctis virtus coelestis infudit; quas tunc bene datur intelligi, quando eas vera et utilia praedicare mens devota crediderit. Quid enim in illis litteris utilitatis et suavitatis non invenietis, si purissimo lumine mentis intendatis? Lectio divina cuncta virtus est, verbum non inaniter cadens, nec tardat effectus quod promittit affectus , obedientibus conferens aeternam salutem, superbis restituens perenne supplicium; atque ideo eam non solum audire, sed implere sanctis operibus commoneo. Modo siquidem charitatem Dei et proximi monet, modo ut saeculi peritura contemnas insinuat, modo ut illam patriam recorderis, in qua es perpetuo mansurus, infundit.