monumenta.ch > Cassiodorus > sectio 2

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Cassiodorus, Institutiones, 1, 16, 2
Ubique in eis veritas regnat, ubique divina virtus irradiat, ubique panduntur humano generi profutura. Et dum haec ita se habeant, in terris nobis pro captu ingenii, parabolis et propositionibus sumptis, coelestis veritas intimatur; sicut ipse in septuagesimo septimo psalmo testatur: Aperiam in parabolis os meum; loquar propositiones ab initio . Tradunt etiam nobis (ut munera cuncta vincantur) sanctae Trinitatis adorabilem cognitionem, quam per tot saeculorum tractus idolis dedita, caeca et flebilis ignoravit humanitas; Patrem scilicet, et Filium, et Spiritum sanctum unum Deum creaturarum omnium conditorem atque rectorem, potentem facere quae vult in coelo et in terra.