monumenta.ch > Cassiodorus > sectio 21

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Cassiodorus, Institutiones, 1, 15, 21
Merito enim patribus nostris de hac re maxima cura fuit, ne tunica Domini Salvatoris, quam truculentis militibus scindere non licuit, lectoribus subiaceat imperitis. Audiat Spiritus sanctus sincerissima quae donavit, recipiat ille beata quae contulit. Tunc nos fideles sibi esse cognoscit, si dicta ipsius nulla praesumptione carpamus.