monumenta.ch > Cassiodorus > sectio 20

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Cassiodorus, Institutiones, 1, 15, 20
Quod si tamen aliqua verba reperiuntur absurde posita, aut ex his codicibus quos beatus Hieronymus in editione Septuaginta Interpretum emendavit, vel quos ipse ex Hebraeo transtulit, intrepide corrigenda sunt; aut, sicut beatus Augustinus ait, recurratur ad Graecum pandecten, qui omnem legem divinam dignoscitur continere collectam; vel quibus possibile fuerit, Hebraeam scripturam, vel eius doctores requirere non detrectent. Decet enim ut unde ad nos venit salutaris translatio, inde iterum redeat decora correctio.