monumenta.ch > Cassiodorus > sectio 16

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Cassiodorus, Institutiones, 1, 15, 16
Aspirationem vero superfluam deme aut adiice competenter. Casus nominum temporaque verborum, ubi tamen permitteris, custodi diligenter. Reperies enim frequenter in auctoritate consuetudini dissona, quae tibi non liceat immutare. Sed in his emendatorum codicum servetur exemplum. Caetera vero quae sunt male praesumpta recorrige: quoniam antiquarii exinde potius probantur offendere, dum elocutioni Latinae linguae nesciunt servire disposite.