monumenta.ch > Cassiodorus > sectio 15

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Cassiodorus, Institutiones, 1, 15, 15
Casus vero nominum, exceptis monoptotis declinationesque verborum quae defectiva non sunt, totasque partes orationis (ubi tamen sacra non impugnat auctoritas) considera diligenter, suisque locis aptata custodi: ne locutionis ordine permixto, totum (quod absit) possideat indecora confusio. B pro v, v pro b, o pro v, n pro m, contra orthographiae praecepta vitiose positas non relinquas.