monumenta.ch > Cassiodorus > sectio 8

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Cassiodorus, Institutiones, 1, 15, 8
Quod pedes pro actu ponuntur. Quod frequenter exspectationem pro spe ponit. Semel, pro incommutabili sententia denuntiatur. Iurare Dominum , pro confirmare dicitur. Ista enim nobis ab expositoribus aperienda desideremus, non aliquid eorum sacrilega voluntate truncemus. Nec illa verba tangenda sunt, quae interdum contra artem quidem humanam posita reperiuntur, sed auctoritate multorum codicum vindicantur; corrumpi siquidem nequeunt quae, inspirante Domino, dicta noscuntur; ut est: Obliti non sumus te . Et illud: Viri sanguinum et dolosi . Fabricatus est templum. Et, radetur caput suum . Et, inflabitur ventrem pro, inflabitur ventre.