monumenta.ch > Cassiodorus > sectio 1

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Cassiodorus, Institutiones, 1, 15, 1
Vos igitur, qui divinarum et saecularium litterarum cognitione polletis, et scientia vobis est ab usu communi reperire quod dissonat, tali modo sacras percurrite lectiones; a paucis enim doctisque faciendum est, quod simplici et minus eruditae congregationi noscitur esse praeparandum. Quapropter prius introite diligenter, et sic scriptorum delicta corrigite, ne iuste arguamini, si praecipitanter alios emendare tentetis. Istud enim genus emendationis (ut arbitror) valde pulcherrimum est, et doctissimorum hominum negotium gloriosum.