monumenta.ch > Hieronymus > Ioannes, 16 > sectio 3

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Cassiodorus, Institutiones, 1, 14, 3
Tertia vero divisio est inter alias in codice grandiore, littera clariore conscripto, qui habet quaterniones nonaginta quinque: in quo septuaginta Interpretum translatio Veteris Testamenti in libris quadraginta quatuor continetur. Cui subiuncti sunt Novi Testamenti libri viginti sex, fiuntque simul libri septuaginta: in illo palmarum numero fortasse praesagati, quas in mansione Elim invenit populus Hebraeorum . Hic textus multorum translatione variatus (sicut in prologo Psalterii positum est) Patris Hieronymi diligenti cura emendatus, compositusque relictus est.