monumenta.ch > Hieronymus > bnf10439.228 r > 132 r > sectio 4

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Cassiodorus, Institutiones, 1, 9, 4
De quo volumine sanctus quoque Augustinus in libris Civitatis Dei plura praestantius et diligenter aperuit. Nostris quoque temporibus Apocalypsis praedicta beati episcopi Primasii antistitis Africani studio minute ac diligenter quinque libris exposita est: quibus etiam liber unus, Quid faciat haereticum, cautissima disputatione subiunctus est; quae in templo Domini sacrata donaria sanctis altaribus offerantur. Sed quoniam diximus expositores quantos vel invenire priscos potuimus, vel nuper per amicos nostros de Graeca lingua transferri, vel nova cudi fecimus: nunc de sex modis intelligentiae aliquid disseramus, ut saepius illuc redeuntes, pestiferos vitemus errores.