monumenta.ch > Cassiodorus > sectio 2

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Cassiodorus, Institutiones, 1, 9, 2
Apocalypsis vero, quae studiose legentium animos ad supernam contemplationem deducit, et facit mente cernere quod angeli videndo beati sunt, sancti Hieronymi expositione conspicua est: de quo libro et Victorinus saepe dictus episcopus difficillima quaedam loca breviter tractavit. Vigilius quoque Afer antistes de mille annorum intelligentia quae in praedicta Apocalypsi continetur, unde magna quaestio nonnullis oboritur, plenissima et diligenti narratione disseruit.