monumenta.ch > Hieronymus > bnf10439.143 r > bnf9389.411 > sectio 1

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Cassiodorus, Institutiones, 1, 9, 1
Nonus igitur codex Actus apostolorum et Apocalypsin noscitur continere: quoniam et haec quoque Apocalypsis, id est revelatio, probatur Ioannis apostoli. Sed in Actibus apostolorum sancti Ioannis episcopi Constantinopolitani in Graeco sermone commenta reperimus, quae amici nostri in duobus codicibus quinquaginta quinque homiliis, iuvante Domino, transtulerunt.