monumenta.ch > Cassiodorus > sectio 15

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Cassiodorus, Institutiones, 1, 8, 15
Quod si in his quae dicta sunt aliqua fortasse loca dubia sint relicta, nec explanatione planissima satisfacere potuerint, nequaquam vobis modernos expositores interdico. Caute tamen quaerendos esse catholicos, quoniam accessu temporum multis noviter gratia Divinitatis infunditur, quae forsitan priscis doctoribus celata monstratur.