monumenta.ch > Cassiodorus > sectio 13 > sectio 14

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Cassiodorus, Institutiones, 1, 8, 14
Commemoratas tamen Epistolas a Ioanne Chrysostomo expositas Attico sermone, in suprascripto octavo armario dereliqui, ubi sunt Graeci codices congregati; ut si Latina non potuerint latiora commenta procurari, de istis subinde transferatur, quod plenissimam poterit praestare notitiam; quatenus in omnibus septuaginta uno libris canonicis, sicut a sancto Patre Augustino noscitur comprehensum , antiquorum expositiones, Domino largiente, velut spiritalia poma Paradisi sumenda vestris epulis offerantur.