monumenta.ch > Cassiodorus > sectio 13

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Cassiodorus, Institutiones, 1, 8, 13
Eoque fiat, ut si cuicunque vestrum, antequam veniant, aliquid eorum fortassis occurrerit, studeat diligenti cura transcribere et praedictis expositoribus aggregare; quatenus, iuvante Domino et labore vestro, monasterii bibliotheca proficiat, quibus tanta noscuntur esse praeparata. Quod si forsitan senectus nostra, priusquam haec compleantur, iussione Domini cum remissione peccatorum (sicut vos orare deprecor) votivo fine transierit, ad vos (ut credere dignum est) quandoque res sperata perveniet.