monumenta.ch > Hieronymus > csg48.81 > sectio 12

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Cassiodorus, Institutiones, 1, 8, 12
Residuas vero Epistolas sancti Pauli, id est, ad Corinthios duas, ad Thessalonicenses duas, ad Colossenses unam, ad Timotheum duas, sanctus Hieronymus dicitur explanasse. Unde multa pars scientiae tribuitur, cum provenerit ignorantibus nosse quod quaerant. Quas tamen continuo de diversis partibus, ubi direximus inquirendas, suscepturos nos esse Domini miseratione confidimus; et ideo studiose sustinere debemus, quod nobis transmittendum esse cognovimus.