monumenta.ch > Cassiodorus > sectio 9

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Cassiodorus, Institutiones, 1, 8, 9
Dictae sunt igitur adnotationes Epistolarum a nonnullis breviter comprehensae. Nunc per ordinem dicamus (sicut et in Prophetis factum est) qui eas latius exponere maluerunt; ut illud datum inchoantibus, hoc reservatum videatur esse perfectis. Sancti Pauli prima omnium et admirabilior destinata cognoscitur ad Romanos, quam Origenes viginti libris Graeco sermone declaravit; quos tamen supradictus Rufinus in decem libros redigens, adhuc copiose transtulit in Latinum.