monumenta.ch > Cassiodorus > sectio 6

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Cassiodorus, Institutiones, 1, 8, 6
Tertium vero codicem reperi Epistolarum sancti Pauli, qui a nonnullis beati Hieronymi adnotationes brevissimas dicitur continere, quem vobis pariter, Christo largiente, dereliqui. Post haec vero tria paria quae diximus, commentorum, Petrus abbas Tripolitanae provinciae, sancti Pauli Epistolas, exemplis opusculorum beati Augustini, subnotasse narratur; ut per os alienum sui cordis declararet arcanum: quae ita locis singulis competenter aptavit, ut hoc magis studio beati Augustini credas esse perfectum.